라틴어 문장 검색

Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem.
아마츠야는 ‘소금 골짜기’에서 에돔군 일만을 쳐 죽이고, 전투 끝에 셀라를 점령하여 그 이름을 욕트엘이라 하였는데, 오늘날까지 그렇게 불린다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 14장7)
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia.
아마츠야는 용기를 내어 군대를 거느리고 ‘소금 골짜기’로 가서, 세이르의 자손 만 명을 쳐 죽였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장11)
Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
그러나 늪과 웅덩이 물은 되살아나지 않은 채, 소금을 얻을 수 있도록 남아 있을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 47장11)
Tunc subito clamore Dei populus commotus, undique tentoriis et tuguriis aquam convehunt qua tandem aries ab igne restinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:4)
Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque, merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 5:1)
Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis remigibus agitanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:2)
Imperator ipse brevibus lembis, quos post exustam classem docuimus remansisse, cum paucis transvectus, eadem navigia ultro citroque discurrere statuit, dum omnes conveheremur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 3:1)
prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 11:2)
Interest etiam sanitatis coloniae ut salis sat bona copia convehatur quo cibi, quos verisimile est putridos aliter saepe futuros, condiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:49)
Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam non amplius mille et D passus intererant;
(카이사르, 아프리카 전기 80:1)
Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:2)
frumentum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant;
(카이사르, 내란기, 1권 34:6)
ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat, reliqui si quid fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat;
(카이사르, 내란기, 1권 48:9)
Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur;
(카이사르, 내란기, 1권 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION