라틴어 문장 검색

Nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem condidit auspicato et omnibus publicis rebus instituendis, qui sibi essent in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptavit augures et habuit plebem in clientelas principum discriptam (quod quantae fuerit utilitati, post videro) multaeque dictione ovium et bovum (quod tum erat res in pecore et locorum possessionibus, ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur), non vi et suppliciis coercebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 25:2)
in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 510:3)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:4)
qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem, ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:3)
Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
너희가 쫓아낼 저 민족들은 복술가들이나 점쟁이들의 말을 듣지만, 너희에게는 주 너희 하느님께서 그것을 허락하지 않으셨다.” (불가타 성경, 신명기, 18장14)
Rursumque Gaal ait: " Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum ".
그러나 가알이 다시 말하였다. “보시오, ‘세상 배꼽’에서 군대가 내려오고 있소. 부대 하나는 ‘점쟁이 참나무’ 쪽에서 오고 있소.” (불가타 성경, 판관기, 9장37)
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt.
당신께서는 정녕 당신의 백성 야곱 집안을 내치셨습니다. 그곳에는 동방에서 온 점쟁이들이 가득하고 필리스티아처럼 요술쟁이들이 가득하며 이방인의 자식들이 득실거립니다. (불가타 성경, 이사야서, 2장6)
Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: "Non servietis regi Babylonis",
너희는 바빌론 임금을 섬기지 않게 될 것이라고 말하는 너희의 예언자들과 점쟁이들과 해몽가들과 요술사들과 마술사들의 말을 듣지 마라. (불가타 성경, 예레미야서, 27장9)
Iulianus A. metu Constantii A. subsistit in Dacia, et clam haruspices et augures consulit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장1)
A quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius, Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem navis cautissimus rector.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 22:1)
Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedite consilio, Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus, degensque cum matre in villa, quam Murocinctam appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 4:1)
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)
uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus.
(아풀레이우스, 변명 21:8)
"speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION