라틴어 문장 검색

Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:2)
Monachos autem atque moniales, post publicum etiam suae professionis votum, et benedictionis vel consecrationis vinculum, posse matrimonium contrahere, ubi licet sit voti transgressio, nulla tamen fiet initae copulae separatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 27:2)
Amantes enim ex propinquo degentes poenarum, quae ex amore procedunt, alternatim sibi possunt esse remedia et in suis se compassionibus adiuvare et suum amoren mutuis vicibus ac laboribus enutrire;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)
Vehementer tamen admiror quod maritalem affectionem quidem, quam quilibet inter se coniugati adinvicem post matrimonii copulam tenentur habere, vos vultis amoris sibi vocabulum usurpare, quum liquide constet inter virum et uxorem amorem sibi locum vindicare non posse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:3)
Sed etsi in veritate cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:5)
Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:6)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Sicut ergo praefatae nuptiae meo sunt celebratae consensu, sic pro meo arbitrio, eadem cessabit copula maritalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:17)
Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Si ergo non habet aliquis aurum vel argentum vel substantiam huius mundi, tribuat illisorationem, bonam voluntatem, compassionem, et dicat cum Apostolo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:18)
Necessarium propter fructum operis, melius propter gratiam et copulam Christi.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:30)
Non ergo secundum animae et corporis copulam bona est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:9)
Et ideo honesta modulare, ut sit honesta compassio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:14)
in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:2)
Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION