라틴어 문장 검색

Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:5)
Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:4)
iam cornus avita temptatur vibranda tibi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:320)
ille manu contra telum tenet ultima frustra verba ciens fixamque videt decrescere cornum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 167:1)
pellibus et nexas viridantem floribus hastas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 142:1)
"Quantos balatus colles et prata sonabunt, si viridante coma fidibus peana ciebo!
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:23)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
praeterea lumen per cornum transit, at imber respuitur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:3)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:8)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut proximus ut viridante toro consederat herbae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7082)
'cornus' autem declinatur ut ficus, si arbor sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 229)
accessi non ad cornum, sed ad myrtum, quae inter verbenas est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 241)
ipsa arbor cornus dicitur, pomum vero cornum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6494)

SEARCH

MENU NAVIGATION