라틴어 문장 검색

tortum coccum opere artificis, gemmae pretiosae super rationale in ligatura auri, opere lapidarii sculptis, in memoriam cum scriptura sculpta secundum numerum tribuum Israel.
아론 이전에 이렇게 아름다운 것들이 없었고 일찍이 어느 누구도 그런 것을 입어 보지 못하였다. 그의 아들들과 그의 후손들만이 그것을 영구히 입게 되리라. (불가타 성경, 집회서, 45장13)
Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 15:1)
Id vulgo dicitur aurum coronarium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 7:1)
Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:5)
Cuiusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignarii, et similes, non annumerando militiam descriptam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:9)
dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7211)
Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:18)
Habinnas sevir est idemque lapidarius, qui videtur monumenta optime facere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:7)
Quid vos inquit iumen tum me putatis esse aut lapidariam navem?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:22)
inde ibis porro in latomias lapidarias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 583)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)

SEARCH

MENU NAVIGATION