라틴어 문장 검색

habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:2)
atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 29:2)
Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:7)
nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:8)
adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium - hos ergo asotos bene quidem vivere aut beate numquam dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:10)
hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:10)
his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:7)
Et si verum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire) - prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)
contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION