라틴어 문장 검색

corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
썩어 없어질 육신이 영혼을 무겁게 하고 흙으로 된 이 천막이 시름겨운 정신을 짓누릅니다. (불가타 성경, 지혜서, 9장15)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7413)
descensos nascendo gradus redeundo retexit actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3335)
si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:2)
Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas omnes in caelo cum angelis factas propter peccatum, quod ibi commiserunt, in corpora ista terrena esse detrusas, ut hic purificatae iterum ad caelestes sedes recipiantur, et hoc esse quod dicit David (PS. CXLI, 8):
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:7)
ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum hujusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:9)
"Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:5)
quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:6)
"at fortasse parum fortis matrona sub umbra legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat, vera quibus virtus terrena in corpora fluxit grande per infirmos caput excisura ministros, numquid et intactae post partum virginis ullum fas tibi iam superest?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 114)
"non episcopi, sed potius abbatis complet officium et intercedere magis pro animabus apud caelestem quam pro corporibus apud terrenum iudicem potest."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:4)
quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem si quis quaerat unde habeamus, apparet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 18:3)
modo sint ut corpora terra edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2292)
Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:3)
Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION