라틴어 문장 검색

eo quod digerant ea quae ingrediuntur intellectum, et corrigant pravam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui et infici et demum perverti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 319:4)
rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:2)
Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:7)
nisi ad regulam prava non corriges.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 10:6)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 111:3)
pravos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:7)
Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore corporis animique corrigimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:6)
Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa.
그분께 못된 짓을 하여 그 허물로 이제는 그분의 자녀가 아닌 그들, 비뚤어지고 뒤틀린 세대일 따름이다. (불가타 성경, 신명기, 32장5)
Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum.
보습이나 곡괭이를 벼리는 값은 삼분의 이 세켈이었고, 도끼를 벼리거나 낫을 가는 값은 삼분의 일 세켈이었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장21)
qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
그분께서 슬기롭다는 자들을 그들의 꾀로 붙잡으시니 간사한 자들의 의도가 좌절된다네. (불가타 성경, 욥기, 5장13)
Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
내가 의롭다 하여도 내 입이 나를 단죄하고 내가 흠 없다 하여도 나를 그릇되다 할 것이네. (불가타 성경, 욥기, 9장20)
Recesserunt et praevaricati sunt quemadmodum patres eorum conversi sunt retro ut arcus pravus.
그들의 조상들처럼 배신하고 배반하여 뒤틀린 활처럼 되어 버렸다. (불가타 성경, 시편, 78장57)
dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ” Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur iudicabit populos in aequitate.
겨레들에게 말하여라. “주님은 임금이시다. 정녕 누리는 굳게 세워져 흔들리지 않고 그분께서는 민족들을 올바르게 심판하신다.” (불가타 성경, 시편, 96장10)
Cor pravum recedet a me malignum non cognoscam.
그릇된 마음 제게서 멀리 떨어지고 악한 것을 제가 알지 않으리이다. (불가타 성경, 시편, 101장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION