라틴어 문장 검색

quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris.
메뚜기들이 온 땅을 덮어 땅이 보이지 않을 것이다. 그것들은 우박의 피해를 입지 않고 남은 것들을 먹어 버리고, 들에서 자라는 너희의 나무들도 모조리 먹어 버릴 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 10장5)
Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu illius.
옹기장이의 그릇이 불가마에서 단련되듯이 사람은 대화에서 수련된다. (불가타 성경, 집회서, 27장5)
qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:9)
Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:3)
I. Operis parte superioris, testimonia quaedam tam prophetarum quam philosophorum collegimus, quibus sanctae Trinitatis fidem astrueremus, ubi quidem dum philosophorum infidelium assertiones, sicut et sanctorum Patrum, quasi in auctoritatem induximus, multorum nos detractionibus corrodendos parere praesensimus, atque a nonnullis nobis id improperandum, quod beato Hieronymo a multis olim legimus objectum, cum non solum ille et ethnicorum, verum etiam haereticorum testimonia suis insereret scriptis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:1)
et quam diu hominem vident suae desideriis avaritiae posse muneribus respondere, tam diu dilectum sibi profitentur amantem et eius non cessant substantiam exhaurire et usque eliciendo corrodunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:10)
caeteros gravis inopia frondes, cortices arborum ac radices herbarum corrodere, et sic ventrem implere cogebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:7)
Inde mei vultus corrosit terra nitorem, Quaeque fuit formae gloria magna iacet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:7)
"At has quisquilias quanti parasti?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:23)
Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:3)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"".
(불가타 성경, 아모스서, 8장6)
ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV29)
Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII5)
incendere profvit a. non agros, sed ea quae in agris sunt, id est stipulas vel quisquilias, id est purgamenta terrarum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 841)
nam corrosis eius lateribus exeunt pulli cum matris interitu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4163)

SEARCH

MENU NAVIGATION