라틴어 문장 검색

Nihil, inquit, incorporeum et invisibile in natura credendum est nisi Deum solum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:7)
Anima qua Patrem intuetur, ac paulatim reaigente respectum in fabricam corporum incorporea ipsa degenerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:7)
possumus autem quaedam, ut ambulare, loqui, sentire, quae a natura Divinitatis penitus aliena sunt, cum necessaria istorum instrumenta habere nullatenus incorporea queat substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:2)
Si vero albedo vel aliquid incorporeum illis inesset particulis, nulla eorum continuatio ideo deperiret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:16)
Nullum igitur incorporeum localiter moveri potest, quia nec localiter alicubi esse potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:17)
sicut in uno homine anima et caro corporeae sunt et incorporeae naturae, non tamen necesse est duos ideo Christos esse, sicut nec duos homines, aut diversitatem fieri personarum, sicut est naturarum in unam personam sibi conjunctarum, licet in suis proprietatibus ita discretarum, ut nequaquam altera substantia in alteram convertatur propter hanc unionem personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:11)
Immo amplius procedere volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in laÔco, tam in pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:7)
Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis omnia quae sunt ad corruptelam (Coloss.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:18)
In corruptela enim sunt, quae sunt in corporis indulgentia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:20)
qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non possit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:17)
quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:5)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION