라틴어 문장 검색

Immo amplius procedere volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in laÔco, tam in pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:7)
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis omnia quae sunt ad corruptelam (Coloss.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:18)
In corruptela enim sunt, quae sunt in corporis indulgentia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:20)
qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non possit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:17)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:3)
quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:8)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
Corruptela enim diluvii causa est:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:2)
Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:13)
Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:2)
Talis autem commotio corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:5)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
Cum enim vitiosae passiones mentem movent, corruptela generatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION