라틴어 문장 검색

Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
그래서 주 하느님께서는 사람 위로 깊은 잠이 쏟아지게 하시어 그를 잠들게 하신 다음, 그의 갈빗대 하나를 빼내시고 그 자리를 살로 메우셨다. (불가타 성경, 창세기, 2장21)
et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
주 하느님께서 사람에게서 빼내신 갈빗대로 여자를 지으시고, 그를 사람에게 데려오시자, (불가타 성경, 창세기, 2장22)
Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius.
그의 기력이 메말라 가 그가 넘어지면 바로 멸망이라네. (불가타 성경, 욥기, 18장12)
Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.
자네는 과부들을 빈손으로 내쫓고 고아들의 팔을 부러뜨렸네. (불가타 성경, 욥기, 22장9)
umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
내 어깨가 죽지에서 떨어져 나가고 내 팔이 팔꿈치에서 부러져도 괜찮네. (불가타 성경, 욥기, 31장22)
Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: "Surge, comede carnes plurimas".
그리고 다른 두 번째 짐승은 곰처럼 생겼다. 한쪽으로만 일으켜져 있던 이 짐승은 입속 이빨 사이에 갈비 세 개를 물고 있었는데, 그것에게 누군가 이렇게 말하였다. ‘일어나 고기를 많이 먹어라.’ (불가타 성경, 다니엘서, 7장5)
Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)
Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipiti festinus, avulsumque retectis costarum latebris praepunctionibus crebris ac si raptum equuleo aut saevis tortum ungulis iubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:9)
Ergo illius videtur curia utrisque amplectenda lacertis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 9:5)
procedit autem usque ad oris osculum lacertique amplexum et verecundum amantis nudae contactum, extremo praetermisso solatio;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:10)
Sed quid si mulier extraneo praestet oscula viro aut ipsum suscipiat amplectendo lacertis sibi nulla alia concedendo?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 7:1)
Quae domina in probis moribus propria taliter doctrina suum confirmat amantem, oscula etiam et lacertorum ei largiendo amplexus, quod amans iam dictus ad summam per eam est morum probitatem deductus et omni probitate laudandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:3)
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis Confisus, gracili jactat convitia vulgo, Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:6)
aestuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alae, Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:2)
Evolat adducto non segnis sphaera lacerto.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION