라틴어 문장 검색

Et a latere quidem australi, geniculato Tigridis meatu subluitur, propius emergentis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:1)
"Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:19)
"Nec unquam magis artis huius violentia nititur, quam cum scitulae formulae iuvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:14)
nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus calci- bus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:2)
"Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:9)
Quid venae pulsus, quid caloris intemperantia, quia fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines?
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:11)
Hunc montem flumen subluebat.
(카이사르, 내란기, 3권 97:6)
cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장2)
quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장14)
Si umidum, vino austero subluendum est inlinendumque faece vini conbusta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장170)
quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:4)
Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:4)
'subluere aqua calida in qua decoctae verbenae sint' hic vox comprimentibus [vel reprimentibus] videri potest ex glossemate addita Targa, qui et reprimentibus et comprimentibus tolli jubet, quia, ni fallor, verbenam peculiarem stirpis speciem habet;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).733)
quotiesque desedit, subluere aqua calida in qua decoctae verbenae sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:6)
si humidum, vino austero subluendum est, illinendumque faece vini combusta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION