라틴어 문장 검색

Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
그들은 아사엘을 메어다가 베들레헴에 있는 그의 아버지 무덤에 묻었다. 그런 다음 요압과 그의 부하들은 밤새도록 걸어서 동틀 무렵에 헤브론에 이르렀다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장32)
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
그 밤은 새벽 별들도 어둠으로 남아 빛을 기다려도 부질없고 여명의 햇살을 보지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장9)
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
누우면 ‘언제나 일어나려나?’ 생각하지만 저녁은 깊어 가고 새벽까지 뒤척거리기만 한다네. (불가타 성경, 욥기, 7장4)
Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
내 마음은 혼란스러운데 공포마저 들이닥친다. 내가 갈망하던 저녁때가 나에게 두려움이 되어 버렸구나. (불가타 성경, 이사야서, 21장4)
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis.
당신께서는 힘없는 이들에게 피신처가, 곤경에 빠진 가난한 이들에게 피신처가 되어 주시고 폭우에는 피난처, 폭염에는 그늘이 되어 주셨습니다. 포악한 자들의 기세는 겨울에 쏟아지는 폭우와 같고 (불가타 성경, 이사야서, 25장4)
Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui.
우리는 눈먼 이들처럼 담을 더듬는다. 눈이 없는 이들처럼 더듬는다. 대낮에도 캄캄한 듯 비틀거리고 몸은 건강하다고 하나 죽은 자들이나 마찬가지다. (불가타 성경, 이사야서, 59장10)
Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis;
마침 아홉째 달이어서 임금은 겨울 궁전에 머무르고 있었고, 그의 앞에는 화롯불이 타고 있었다. (불가타 성경, 예레미야서, 36장22)
aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:80)
Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:9)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:2)
Qui in primo diei crepusculo processit a limine templi, patriarcham petiit, visionem Domini sibi ex ordine, aperuit, litteras legationis divinae cum signo sanctae crucis requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:3)
sed in civitates Bulgarorum Adrianopolim et Phinopolim secedas, et tempus hyemale illic peragas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:10)
Postquam hostilis impetus abscessit, quartae imminente lucis crepusculo, Francigenae, Lotharingi, Alemanni, Bawari, Flandrenses et universum genus Teutonicorum castra moverunt cum omnibus rebus sibi necessariis et spoliis Turcorum, et in vertice Nigrorum montium castra metati, hospitio pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:1)
Vix Antiochiam praedicti Turci subierant, cum sequentis lucis crepusculo magnus exercitus Catholicorum in terminos Arthesiae castra applicuit, ibidem pernoctans in laetitia et jucunditate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION