라틴어 문장 검색

Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
그러나 더 숨겨 둘 수가 없게 되자, 왕골 상자를 가져다 역청과 송진을 바르고, 그 안에 아기를 뉘어 강가 갈대 사이에 놓아두었다. (불가타 성경, 탈출기, 2장3)
Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
마침 파라오의 딸이 목욕하러 강으로 내려왔다. 시녀들은 강가를 거닐고 있었는데, 공주가 갈대 사이에 있는 상자를 보고, 여종 하나를 보내어 그것을 가져오게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장5)
Quum vero ad ista devenerimus loca, viam primus rex amoris ingressus in amplexu ab amoris est regina susceptus et ea iuvante in parata sibi sede receptus crystallinam sua manu tenens virgam, et eum per eandem viam universus primi ordinis mulierum ac militantium est chorus secutus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:1)
Accipias ergo hunc crystallinum baculum et cum nostra recedas gratia;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:3)
Ibi crystallina virga dimissa illaesus ad propria remeavi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:10)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
Lapis tertius, vultum lucis induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:47)
si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:2)
Nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haud procul igne constituenda, et confestim cum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos vel formas transferendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:2)
Quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur, et mox in sole paulum siccatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:4)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
gracili fiscellam texit hibisco ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 711)
Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:3)
ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis, libaque de milio milii fiscella sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권500)

SEARCH

MENU NAVIGATION