라틴어 문장 검색

Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:2)
nam proprie spicus est, cum per culmi folliculum, id est extremum tumorem, aristae adhuc tenues in modum spiculi emi- nent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3142)
primis aristis herbis surgentibus, quarum luxuries fu- turis frugibus nocet, quas culmi tenues ferre non possunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2531)
rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae.
그는 다시 잠이 들어 두 번째 꿈을 꾸었다. 밀대 하나에서 살지고 좋은 이삭 일곱이 올라왔다. (불가타 성경, 창세기, 41장5)
vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
내가 또 꿈에서 보니, 밀대 하나에서 여물고 좋은 이삭 일곱이 올라왔다. (불가타 성경, 창세기, 41장22)
et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
이는 수확꾼이 곡식을 거두어들인 뒤 팔로 이삭을 모아들일 때와 같고 르파임 골짜기에서 이삭을 주워 모을 때와 같으리니 (불가타 성경, 이사야서, 17장5)
pingvi arista aristam modo pro frumento posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 87)
Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:1)
" Quod cum cognovissent scolares, ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:4)
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas Prosternat:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:28)
insuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque soli, et turgentem a sangine messem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:3)
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans Ibit et in messem pinguis procedet arista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:10)
Quis grani fructus, si torpens languet arista?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION