라틴어 문장 검색

Et cum sedasset scriba turbam, dixit: " Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
마침내 서기관이 군중을 진정시키고 나서 말하였다. “에페소 시민 여러분, 에페소인들의 도시가 위대한 아르테미스와 하늘에서 내려온 그 신상을 지키는 곳임을 모르는 사람이 어디 있습니까? (불가타 성경, 사도행전, 19장35)
Que enim conventio scolarium ad pedissequas, scriptoriorum ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum ad fusos?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:2)
Hec, dilectissime frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: /f.17rd/ ut, sicut in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:1)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Quo violae speculum terrae cunabula lingens, Aeris afflatus postulat ore novo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:8)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)
infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:3)
Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 11:1)
"Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:5)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Etenim puero isti personare non contigit eum qui e cunabulis diu ante subreptus fuerat aut in prima infantia asportatus, verum adolescentulum talem qui usque ad aetatem decem fere annorum perpetuo in aula regia fuerat educatus, ubi oculi innumeri eum conspexissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:5)
Rex prudentia adeo abundat, necnon amicis fidelibus in partibus exteris, ut iam ducem Perkinum etiam a cunabulis pernoverit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:18)
cunabula pensat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:193)
Cunabula prima cruentis debita suppliciis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:27)
exterret cunabula discolor infans.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:122)

SEARCH

MENU NAVIGATION