라틴어 문장 검색

Et cum sedasset scriba turbam, dixit: " Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
마침내 서기관이 군중을 진정시키고 나서 말하였다. “에페소 시민 여러분, 에페소인들의 도시가 위대한 아르테미스와 하늘에서 내려온 그 신상을 지키는 곳임을 모르는 사람이 어디 있습니까? (불가타 성경, 사도행전, 19장35)
olīvam ascendit et olīvās dēcutit.
올리브 나무에 올라가서 올리브 열매를 딴다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quintus helps his father7)
Florem decutit, redicem servat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:7)
Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 11:1)
conveniunt animae, quantas violentior Auster decutit arboribus frondes aut nubibus imbres colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:171)
Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 2:2)
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:1)
Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:1)
sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:6)
Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:2)
At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:4)
neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:4)
inde pater divum sancta cum coniuge natisque advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens unigenamque simul cultricem montibus Idri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:7)
non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cybeleia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1114)
hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 726)

SEARCH

MENU NAVIGATION