라틴어 문장 검색

vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:9)
Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et subinde dicit :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 40:1)
Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in qua duorum generum am- plissimorum renovare memoriam atque auger possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:3)
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu, sollicitatque notis, fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권237)
optarent multum Graiae cuperentque Latinae sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum callida sollicito revocavit Thesea filo, nec Paris Oebalios talis visurus amores rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati13)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권111)
Annis in ingressu multi sistuntur et ultra Non patet accessus, qui dulces fluminis undas Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:22)
sed vetat optari faciem Lucretia qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere atque suum Rutilae dare.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X120)
Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis me cupit, elige ait, virgo Cumaea, quid optes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:3)
Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benivolentia salvum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:1)
Cui fortassis in hoc ipso melius quam nobismet ipsis optamus, magis adhuc praesentis vitae miseriam, quam futurae gloriam nobis cupientes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:13)
Cui fortassis in hoc ipso melius quam nobismet ipsis optamus, magis adhuc praesentis vitae miseriam, quam futurae gloriam nobis cupientes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:27)
Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION