라틴어 문장 검색

Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 5:1)
hos ut venisse vidit, in cubitum innixus 'quantam' inquit 'curam diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum vos testes habeam, nihil necesse est pluribus verbis commemorare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 5:1)
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:1)
Idcirco universis episcopis subjectisque plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:3)
Edwardus iste traditus fuit a castri praefecto per mandatum regis expressum in manus Roberti Willoughbeii, et per eum magna cura et diligentia turri Londinensi inclusus, ubi in arcta custodia servatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:2)
Ita ut rex post tantam curam et diligentiam quantam unquam in ali re quavis insumpserat adhibitam, cum neque ex una parte bellum, neque ex altera parte suspiciones propter belli prosecutionem magis impressas, compescere posset, tractatui finem dedit, non poenitentia motus, sed plane desperatione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:13)
Specie tenus iam liber Perkinus erat, sed secreto magna diligentia et cura custoditus, et et in comitatu regis Londinum proficisci iussus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:3)
Quantum ad rixas et simultates, cum cura et diligentia sunt illae vitandae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:46)
ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt.
(카이사르, 내란기, 2권 13:5)
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장3)
PATRIS Patriae vitam, opus, sive ad viri virtutes, sive ad praeclaras res ab illo et inceptas et perfectas spectemus, omni cura omnique diligentia dignissimum, sermone Latino, procul quidem Roma et Romuleo flumine, ignotus exarare aggredior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.1)
Omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum etiam multo maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communes fortunas conservandas voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 14:3)
verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 22:2)
itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur, et senatus populusque R. intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 2:5)
Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros celebrare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius diligentia et cura hic hilares istic securi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION