라틴어 문장 검색

Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:10)
nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:4)
te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 4:4)
me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 3:2)
Quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:4)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장12)
quas ob res haec eorum curis studiisque sunt concedenda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장9)
Considerare enim te oportet, quod in hac terra peregrinationis pauci sumus et ideo nullius consilii causa est, ut facile ullo taedio laborum aut bellorum adversus hostes deficiamus, qui omni cura et studio invigilant ut nos expugnent et deleant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:7)
Vigilare itaque debes circa artes easque cura et studio exercere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:9)
ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:1)
Lentulos et Metellos et Lucullos et Curiones et ceteram procerum manum multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua eloquentia consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 3:3)
Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione omni professus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:1)
Haec res et cura et studio digna veteribus visa est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:1)
Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus, et cum minime videbamur tum maxime philosophabamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION