라틴어 문장 검색

capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)
Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:1)
Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavi-mentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:1)
Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:3)
Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 11:2)
Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- tissime sic poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:3)
Ea ne curculionibus absumatur - nam etiam dum est in siliqua exestur - curandumerit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:2)
Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 6:1)
Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장4)
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:2)
Tomentum concisa palus Circense vocatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLX Tomentum Circense1)
sane antiqui et populo et populor dicebant, unde est 'populare' et populatque ingentem farris acervum curculio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5272)
Plautus in Curculione si status condictus cum hoste intercedit dies (Cur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4248)
951-952). idem in Curculione quod te praesente hic egit teque interprete (Cur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6088)
curculio Varro ait hoc nomen per antistoechon dictum, quasi gurgulio, quoniam paene nihil est nisi guttur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1861)

SEARCH

MENU NAVIGATION