라틴어 문장 검색

et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur, et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 462:1)
Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:1)
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 70:1)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)
eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장3)
lictori cedunt aquilae ridetque togatus miles et in mediis effulget curia castris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: " Dimitte homines illos! ".
날이 밝자 행정관들은 시종들을 보내어, “그 사람들을 풀어 주어라.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 16장35)
Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent;
그 시종들이 이 말을 전하자, 행정관들은 바오로와 실라스가 로마 시민이라는 말을 듣고 불안해하며, (불가타 성경, 사도행전, 16장38)
ad cūriam conveniunt et patrēs iubent urbem servāre;
그들은 상원을 소집하고, 의원들에게 도시를 지키라고 명령한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus16)
illīc steterat cūria;
저쪽에는 원로원이 서 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma22)
Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem vocat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:2)
Cumque nec sic Hinguar furcifer eum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum inclamantem iugiter, lictori mandat protinus ut amputet caput eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:8)
Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia ferat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:7)
Magnatum debet coetum frequentare magnasque curias visitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:16)
His tibi breviter et in summa notatis, si attentis ea tuis auribus percepisti et factis exercere curaveris, dignus invenieris in amoris curia perstare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION