라틴어 문장 검색

Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit curiatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:1)
comitia iam aderant.
평민회가 지금 열리고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia1)
nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
Aedilem qui comitia habebat negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 4:1)
Minoribus creatis magistratibus, tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:12)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 2:1)
Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:1)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut '' et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias' - nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 5:1)
13. Septimo Novembris rex comitia regni sui inchoavit, quae immediate post adventum suum Londinum summoneri fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:1)
Alii autem ridebant ea verba quae rex apud comitia protulerat, nempe se minime dubitare quin bellum post principia se ipsum compensare posset, eum promisso suo stetisse dicentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:20)
8. Hoc etiam anno rex comitia ordinum convocavit, in quibus complures leges latae fuerunt naturae magis privatae et vulgaris quam ut historiae lectorem detinere mereantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 8:1)
23. Hoc anno (decimo nono scilicet regni sui) rex comitia ordinum convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 27:1)
sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION