라틴어 문장 검색

In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave.
종에게 알맞은 일을 시키고 그가 복종하지 않으면 족쇄를 채워라. 그러나 누구에게도 지나치게 행동하지 말고 올바른 판단 없이 아무 일도 하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 33장30)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Cur Cicero rethor, cur Tiphis nauita, pictor Milo, pugil Pollux, rigidus Cato, Naso poeta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:14)
Jam ratis, euadens Scillam monstrumque Caribdis, Ad portum transquilla meat, jam littore gaudet Nauita, iam metam cursor tenet, anchora portum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:2)
"Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto, deinde nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime, ac deinde, avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eius fluvio, recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redies chorum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:152)
"nec offerentis hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexi sed ante pedes eius residens humilis, cibario pane contenta, Veneriam pertulit legationem, statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit, et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis, residuaque navitae reddita stipe, longe vegetior ab inferis recurrit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:156)
Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 14:1)
Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 16:2)
Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos, ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 19:1)
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 22:1)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
contemne Booten, navita, turbinibus mediis permitte carinas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:332)
insanos infamat navita montes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:339)
ipsi vela regent, ipsis donantibus auras navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:121)
Ac velut expertus lentandis navita tonsis praeficitur lateri custos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION