라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
"en ego sum daemonicis inimica sacris, idola protero sub pedibus, pectore et ore Deum fateor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.17)
aras daemonicas coli iubebat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.17)
Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem quam in primordio exorsi sumus et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 4:1)
Erichthonius, Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:8)
At illi non daemonica, sed diuina uirtute praediti, ueniebant crucem pro uexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes pro sua simul et eorum, propter quos et ad quos uenerant, salute aeterna, Domino supplicabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:6)
Sed non multo tempore reges, qui praeconem a se ueritatis expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:7)
quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit, etiam libertate donando humanae iugo seruitutis absoluit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:11)
quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemonicae artis arcana cohibere ualerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].12)
fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION