라틴어 문장 검색

Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 8:4)
sunt [et] fata quae dicuntur denuntiativa, sunt alia fata quae condicionalia vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6967)
condicionale vero huius modi est 'Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, ferro peribit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69611)
haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69618)
cura, quae tibi nunc est, si stante Troia fuisset, armari filium tuum mihi per fata licuisset, propter rationem scilicet condicionalis fati, et vitam Priami et regna Troiae tam Iuppiter quam fata servassent, cum hoc decreti condicio contineret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69623)
ergo 'stat sua cuique dies' aut denuntiativo fato et mutationem omnino non recipit, aut condicionali et, si eventum alterum casus adtulerit, non expectata die adceleratur interitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69624)
hoc est ergo quod dicit 'nam quia nec fato', id est denuntiativo, 'merita nec morte', id est nullo inmani crimine commisso, sed 'misera ante diem', hoc est uno de condicionalibus fatis statuto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69629)

SEARCH

MENU NAVIGATION