라틴어 문장 검색

Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 8:4)
extiterunt qui traderent con[s]pecto eum ad arma isse, ut occulti aduersarii et quos metus magis quam uoluntas contineret, facultate L. Antoni ducis praebita, detegerentur deuictisque is et confiscatis promissa ueteranis praemia soluerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 15장 1:2)
quam summam repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:7)
praeterea Galliarum et Hispaniarum Syriaeque et Graeciae principes confiscatos ob tam leue ac tam inpudens calumniarum genus, ut quibusdam non aliud sit obiectum, quam quod partem rei familiaris in pecunia haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 2:1)
ac si quibus regna restituit, adiecit et fructum omnem uectigaliorum et reditum medii temporis, ut Antiocho Commageno sestertium milies confiscatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:4)
et quondam proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 2:2)
confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION