라틴어 문장 검색

In aliis enim civitatibus tantum agimus quod ad ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt vel nobis inponunt earundem civitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:9)
Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 8:4)
Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida, quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater et consacerdos.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus5)
ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:7)
quibus etiam frater et consacerdos noster Uilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per proprios legatarios adfuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:8)
Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri, Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur Hrofescoestir, Leutherius, episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus prouinciae Merciorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:9)
Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION