라틴어 문장 검색

Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 8:4)
Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 95:1)
cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 95:2)
Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas vestras dabis pennas, si tamen et tibi placebunt;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 3:3)
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3165)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)

SEARCH

MENU NAVIGATION