라틴어 문장 검색

qui dapibus mensas onerent dapes regum sunt, epulae privatorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7061)
In fine sermonis huius statim sese dem vestiunt, nudatique et flammae largissimae vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:6)
nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:1)
Nec avara servat crastinas dapes mensa, Vescuntur omnes ebrioque non novit Satur minister invidere convivae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII17)
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:5)
centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:6)
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver regum aequabat opes animis seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:4)
Qui Palatinae caperet convivia mensae Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIX1)
cum te, nate, fames ignota ad litora vectum accisis coget dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:10)
ille bonis faveatque et consilietur amice et regat iratos et amet pacare tumentis, ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem iustitiam legesque et apertis otia portis, ille tegat conmissa Deosque precetur et oret, ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:4)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:2)
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권319)
Gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION