라틴어 문장 검색

Nam aliis inferiori morum gradu jacentibus, vel eis parilitate probitatis comparibus, vel etiam elatiori fastigio dignitatis pollentibus, mutuae collocutionis communicare participium dedignantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:8)
aliam vero dandiconsilium alteri, et tunc habet constructionem ad dativum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 77:4)
Animadvertas velim participium praesentis pro indicativo usurpatum, immo coniunctionem ut cum indicativo positam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:15)
Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens, set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 7:1)
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 4:1)
Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 6:1)
quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:3)
nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)
Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genitivo casu, ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus dativo in bus exeunte nihilominus genitivum in rum finiri, ut domibus domorum, duobus duorum, ambobus amborum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 10:1)
quidam hic 'profugus' participium volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 220)
et in participio, ut et qua vectus Abas pro qua vehebatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 412)
quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi it clamor caelo pro in caelum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 68)
gentibus pro gentium, dativum pro genetivo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 178)
laudat autem eorum imperium dicendo 'populum regem'. late regem pro late regnaturum, nomen pro participio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 212)
nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, ut volventibus annis, significat enim volubilibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 243)

SEARCH

MENU NAVIGATION