라틴어 문장 검색

Iungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intenciones pugnantes, Dei adiuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1530)
si P. Scipio devictis acie Bois aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 440:1)
Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis duodecim milia (hominum).
그가 아람 나하라임과 초바의 아람인과 전쟁할 당시 요압이 돌아와 ‘소금 골짜기’에서 에돔족 만 이천 명을 쳤을 때] (불가타 성경, 시편, 60장2)
Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.
우찌야의 손자이며 요탐의 아들인 유다 임금 아하즈 시대에, 아람 임금 르친과 르말야의 아들인 이스라엘 임금 페카가 예루살렘을 치러 올라왔지만 정복하지는 못하였다. (불가타 성경, 이사야서, 7장1)
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos.
그러나 그들은 그분의 거룩한 영을 거역하고 괴롭혔다. 그래서 그분께서는 그들의 적이 되시어 몸소 그들과 싸우셨다. (불가타 성경, 이사야서, 63장10)
Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi
그리고 분노와 노여움과 무서운 진노 속에서 내가 손을 뻗치고 강한 팔을 휘둘러 너희에게 맞서 싸우겠다. (불가타 성경, 예레미야서, 21장5)
Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit.
활을 당기는 자들아 모두 바빌론을 에워싸고 전열을 갖추어라. 그 성읍을 향하여 화살을 아끼지 말고 쏘아라. ─ 그가 주님께 죄를 지었다. ─ (불가타 성경, 예레미야서, 50장14)
qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
그들은 믿음으로 여러 나라를 정복하였고 정의를 실천하였으며, 약속된 것을 얻었고 사자들의 입을 막았으며, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장33)
nam conpone hoc verbum, et invenitur activum, facit enim debello debellor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1048)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
quoniam novit piissimus in omni negotio parcere subiectis et debellare superbos."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:9)
Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Sed tamen, ut proprie mentis sentencia dictat, Nulla potest melius istius muneris usum Amplecti quam nostra soror Prudencia, cuius Debellare nequit uirtutem turba laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:2)
Subcombunt aquile uisus et lincis adorant Intuitus oculos tales seseque fatentur Deuictos et eis sese conferre uerentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:9)
Par pugne meritis et eisdem miles in armis Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION