라틴어 문장 검색

Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum ".
네가 정녕 저들이 점령되지 않으리라는 희망을 마음에 품고 있다면, 그렇게 얼굴을 떨굴 필요가 없다. 내가 한번 한 말은 하나도 어김이 없다.” (불가타 성경, 유딧기, 6장9)
Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino!
불행하여라, 에프라임 주정꾼들의 거만한 화관! 그 화려한 아름다움을 잃고 시들어 버린 꽃! 술에 빠진 자들의 머리 위에, 기름진 골짜기 위에 자리 잡은 것! (불가타 성경, 이사야서, 28장1)
et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit.
기름진 골짜기 위에 자리 잡은, 그 화려한 아름다움을 잃고 시들어 버린 꽃은 수확 때가 되기도 전에 익어 버린 무화과 같으리니 누구든 그것을 보게 되면 손에 잡히는 대로 삼켜 버리리라. (불가타 성경, 이사야서, 28장4)
Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ", ait Dominus.
일곱 아이를 낳은 여자는 기력이 다하여 숨을 헐떡거렸다. 그 여자의 해는 아직 낮인데도 기울었다. 그 여자는 수치스러워 낯을 붉혔다. 나는 남은 자들도 그들의 원수 앞에서 칼에 내맡기리라. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 15장9)
LAMED. Matribus suis dixerunt: " Ubi est triticum et vinum? ", cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
“먹을 게 어디 있어요?” 하고 그들이 제 어미들에게 말한다, 도성의 광장에서 부상병처럼 죽어 가면서, 어미 품에서 마지막 숨을 내쉬면서. (불가타 성경, 애가, 2장12)
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Quam postquam mihi quadam loci proximitate perspexi, [0442B] in faciem decidens, mentem, stupore vulneratus, exui, totusque in exstasis alienatione sepultus, nec vivus, nec mortuus inter utrumque laborabam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:2)
Baldewinus de Gant dum ibidem in assultu urbis desudaret, et incaute muros appeteret, [0428B] vertice transfixo in impetu sagittae, vitam exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:2)
Robertum Parisiensem capite deciso jam interemerunt, Willhelmum juvenem egregium, sororis Boemundi filium, dignum planctu, percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:6)
Quapropter satis anxietate oppressi, utriusque sexus quamplurimi, ut dicunt, qui adfuerunt, circiter quingenti ipsa die spiritum exhalarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:4)
Hac in regione Maresch, uxor Baldewini nobilissima [0454A] quam de regno Angliae eduxit, diutina corporis molestia aggravata et duci Godefrido commendata, vitam exhalavit, sepulta catholicis obsequiis, cujus nomen erat Godwera.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:4)
Sepulto itaque tam venerabili sacerdote, amplior et gravior invaluit haec plaga saevissima, et morte minui adeo Christianorum coepit exercitus, ut per spatium ferme sex mensium vix aliqua oriretur dies, quin centum et quinquaginta vel triginta ad minus, tam nobiles quam ignobiles spiritum vitae exhalarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:5)
quorum alter a juvene immoderato hasta confixus, mox spiritum exhalavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:3)
Quare viri circiter sedecim pedibus equorum, mulorum, hominumque conculcati et discerpti et suffocati, spiritum vitae exhalaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:3)
et qualiter Hugo eadem caede sagittatus, animam exhalaverit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION