라틴어 문장 검색

Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus:
현명을 찾은 사람 주의 깊게 듣는 청중에게 이야기하는 사람은 행복하다. (불가타 성경, 집회서, 25장9)
CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:1)
Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 5:1)
Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 6:2)
ille eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret reo atque accusatoribus diem prodixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장3)
Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho Calchedonio, de Protagora Abderita loquar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 128:2)
multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:1)
prodicta dies est in viii Idus Febr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 1:14)
Clodius in Quirinalia prodixit diem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:28)
ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:2)
sed, sī tibi placet, Decimum arcessam ut rem eī prōpōnāmus.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat19)
praeterea, priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque captorum per aequales et cruciarias poenas plus ob hoc tristi quod superstitioso, ritu necare superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 15:1)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 673:2)
tribunus ei diem prodixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION