라틴어 문장 검색

quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:2)
commentabar declamitans - sic enim nunc loquuntur - saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 2:1)
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:4)
nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem periucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 26:2)
quae est periucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:6)
Dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:5)
id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 11:4)
periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 4 2:1)
fuit enim periucunde.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 2:2)
cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 4:3)
periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 1:1)
quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 1:3)
puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos cenitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:6)
quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 19 1:1)
praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION