라틴어 문장 검색

Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 7:2)
Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:9)
Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:11)
Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis, meliores enim sunt communes litterae et simpliciores ad solam utilitatem pertinentes;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:26)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
hinc succos terra feraces Concipit, in multam pubentia gramina surgunt Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:4)
Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem Confundit viscum, succosque attemperat, omnes Inducit tandem formas;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:2)
Hunc florem non urit hyems, non decoquit estas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:7)
Fractus amore Paris, Veneris decoctus in igne, Militat in Venerem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:10)
"Nil nisi diuinum sapit hec sentencia, tanti Prouida consilii, que sic racionis in igne Decoquitur quod nulla manent uestigia fecis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:1)
Iste calor siccat uiciorum flumina, sordes Purgat et a uicio uirtutis decoquit aurum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:27)
Queis impressa semel, mellirent oscula succo, Queis mellita darent, mellis in ore favum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:26)
nunc clibano caloris decoquitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:14)
Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:26)
Et quamvis illud commissum non rubigo corrosionis dente demordeat, nec vel peculantis furis sophisma subripiat, [0463B] ipsum tamen decoquentis caloris latrocinio turpiori, turpius evanescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION