라틴어 문장 검색

Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha,
갓에서도 싸움이 또 일어났다. 그때 어떤 거인이 나타났는데, 손가락과 발가락 수가 여섯 개씩 스물넷이었다. 그도 라파의 후손이었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장20)
Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: " Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ".
그 네 생물은 저마다 날개를 여섯 개씩 가졌는데, 사방으로 또 안으로 눈이 가득 달려 있었습니다. 그리고 밤낮 쉬지 않고 외치고 있었습니다. “거룩하시다, 거룩하시다, 거룩하시다, 전능하신 주 하느님 전에도 계셨고 지금도 계시며 또 앞으로 오실 분!” (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장8)
Hic autem in negotiationemproficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:2)
'Nona,' 'Decuma, 'Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex ̓Οδυσσείαͺ:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:3)
Ibi Sulcitanos quod Nasidium eiusque classem receperant copiisque iuverant, HS C multat et pro decumis octavas pendere iubet bonaque paucorum vendit et ante diem IIII Kal.
(카이사르, 아프리카 전기 98:3)
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:1)
Item sumito decumam, id est novem milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:6)
Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:5)
quin ipsae inter se legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장6)
primum octava, dein quinta decuma legio rediere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장6)
Cyrri demum apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum, Germanicus ne minari crederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장2)
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII7)
Horridus ut primo semper te mane salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum, Lassus ut in thermas decuma vel serius hora Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI2)
Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum, Temperat ambrosias cum tua cura dapes Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar Ingentique tenet pocula parca manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII2)
Hunc licet a decuma - neque enim satis ante vacabit - Sollicites;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI7)

SEARCH

MENU NAVIGATION