라틴어 문장 검색

per omnēs viās in mūrīs casārum nūntiī candidātōrum pictī erant, sīcut:
모든 길마다 집들의 벽에 후보들의 정보가 그러져 있었다. 아래와 같이: (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia3)
Ganymēdēs, senex querulus et miser, ‘candidātīs crēdere nōn possumus’ inquit;
불평 많고 불쌍한 늙은이 가니메데스는 말했다: '우리는 후보들을 믿을수가 없다' (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia17)
‘omnēs candidātī putidī sunt, sīcut Chrysanthus, homō pessimus.
'모든 후보들은 다 썩었다, 가장 못된 사람 크리산투스처럼. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia22)
tandem candidātus quīdam, vir gravis et spectātus, ōrātiōnem ad cīvēs habuit tumultumque sēdāvit.
마침내 엄숙하고 사려깊은 남성인 어떤 후보자가 시민들을 향해 연설을 했고, 소동을 잠재웠다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia42)
Perrexere (ut statutum est) candidati:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:1)
senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 6:2)
Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 7:1)
ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis domus illa immensum viguit primus adcumulator.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장3)
hinc plerumque tribus decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortis etiam in urbe conscriptas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장4)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:2)
ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum uocaretur iudicaretque de leuioribus summis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 3:1)
ac plerisque iudicandi munus detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua uacatio esset et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res omitterentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 3:3)
in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque ex quoquam plus denario auferente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 2:1)
Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION