라틴어 문장 검색

At genitor sceptrique decus cultusque Tonantis inicit ipse rogis, tergoque et pectore fusam caesariem ferro minuit sectisque iacentis obnubit tenuia ora comis, ac talia fletu verba pio miscens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권67)
at interea clari decus adiacet orbis, quem genitor gestabat Abas:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 480:2)
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 31:1)
est genitor in te totus et torvae tamen pars «aliqua matris miscet ex aequo decus:
(세네카, 파이드라 9:25)
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet, nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas, sed fortasse velis patriae pietatis honore despoliare Deum, contentus nomine nudo, quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 367)
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo.
그는 보석으로 그 집을 아름답게 꾸몄다. 금은 파르와임에서 들여온 것이었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 3장6)
Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
현명한 딸은 좋은 남편을 얻지만 수치스럽게 된 딸은 낳아 준 아버지에게 슬픔이 된다. (불가타 성경, 집회서, 22장4)
Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium.
다윗의 후계자로 슬기로운 아들이 일어섰는데 다윗 덕분에 이 아들은 편안히 살게 되었다. (불가타 성경, 집회서, 47장12)
Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio.
그의 뒤를 이어 다른 임금이 일어나 나라의 영광스러운 곳으로 조공 징수관을 보내기도 하지만, 다툼이나 전쟁이 일어나지 않았는데도 그 임금은 얼마 되지 않아 살해될 것이다.” (불가타 성경, 다니엘서, 11장20)
indecores decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus nemoris' 'o' in genetivo correptum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2311)
Quid itaque mirum cum in verbis quoque ecclesiasticorum ac sanctorum doctorum nonnulla tam abusive proferantur, ad generationem Verbi demonstrandam, ut Deus Pater auctor esse Filii sui, et eum procreasse, vel Filius ab eo procreatus, vel ejus dicatur effectus esse, secundum id videlicet quod ab eo est genitus potius quam creatus vel factus, et ille tantum genitor potius quam creator vel auctor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:1)
Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Si ergo dicamus ibi Filium esse Patrem, tale est ac si dicamus ipsam Dei Patris sapientiam esse genitorem ipsius sapientiae Patris, hoc est sui ipsius, ut ipsa scilicet Dei sapientia ex seipsa sit genita, et ex seipsa habeat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:1)
Sic et in caeteris, in quibus habet similitudinem cum Patre, et aequalitatem habet, non autem in omnibus similitudinem habet cum Patre, cum ipse solus sit genitus, et ipse Pater sit genitor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:15)
XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION