라틴어 문장 검색

Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:10)
Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ' cur,' inquiunt, 'ita est, ut tu sis quam equus curatior?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:2)
Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma prae- stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris praefert habitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:1)
subinde quae incedit,compesci debet, ne procurrat,sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:3)
Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:1)
quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:1)
quin etiam manum in paenitentia vel ira pectori , ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 251:1)
quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 271:2)
tum sinus humero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 287:6)
moram pugnae attulit quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quae ante non viderat, et strigosiores equos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 687:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION