라틴어 문장 검색

Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo.
주님의 궤가 다윗 성으로 들어갈 때, 다윗 임금이 주님 앞에서 뛰며 춤추는 것을 사울의 딸 미칼이 창문으로 내려다보고, 속으로 그를 비웃었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 6장16)
Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur.
집은 채석장에서 다듬은 돌로 지었다. 그래서 그것을 지을 때에, 망치나 정이나 그 어떤 쇠 연장 소리도 그 집에서는 들리지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장7)
Tales, cum medio labuntur sidera coelo, Parvi subsiliunt lemures, populusque pusillus Festivos, rediens sua per vestigia, gyros Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:2)
hic lubricus anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:4)
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)
(scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.
(아풀레이우스, 변명 27:4)
Haec simul dicens, inscenso grabatulo super me sessim residens ac crebra subsiliens, lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens, pendulae Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes.
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:7)
"Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:102)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:16)
Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 1:5)
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:4)
Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV3)
Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 3:1)
Subsilire in caelum ex angulo licet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION