라틴어 문장 검색

Sed [et] quoque ipse diabolus similis esse latroni asseritur suum viatori securum spondenti ducatum, qui praemio ducatus accepto ipsum ad loca hostium deducit ductumque relinquit ac cum ipsis hostibus spolia sortitur et praedam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:10)
Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 68장2)
Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 50장2)
Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:3)
Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 435:1)
Itaque cum diu multumque eluderent Saluvii, Deciates, Oxubii, Euburiates, Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 5:1)
Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 521:1)
metuens enim Livius ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem quae ad Canas erat opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant, deduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 133:1)
videntur enim nullam relinquere spem humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 20:4)
Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:16)
id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)
Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 80:6)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:2)
Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra demonstratum est, III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiam navium longarum tradidit, quas ex Italia traduxerat.
(카이사르, 내란기, 3권 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION