라틴어 문장 검색

Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장3)
Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장4)
sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:2)
non enim venis et nervis et ossibus continentur nec his escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:3)
et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando levantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:3)
senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defetigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:6)
si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 2 3:4)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)
| Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium rogo inquit ebrii estis, an fugitivi, an utrumque?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:1)
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:10)
Antequam impleatur, incerta mentis volutatio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:6)
Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:5)
Quo modo effugiemus hanc volutationem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION