라틴어 문장 검색

Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 26장1)
Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponuesiorum Laconumque defectio - nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi - et alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 32:1)
Samnitium agmen praeterquam hostili , captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant, partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 274:1)
Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: " Ululatus pugnae auditur in castris ".
여호수아가 백성이 떠드는 소리를 듣고, “진영에서 전투 소리가 들립니다.” 하고 모세에게 말하였다. (불가타 성경, 탈출기, 32장17)
Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: " Quis est hic sonitus tumultus huius? ". At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli.
엘리가 그 부르짖는 소리를 듣고 “웬 소리가 이렇게 시끄러우냐?” 하고 묻자, 그 사람이 엘리에게 급히 와서 소식을 전하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장14)
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: " Contrahe manum tuam ".
사울이 사제에게 말하고 있는 동안에도 필리스티아인들의 진영에서는 소란이 더욱 심해졌다. 그래서 사울은 사제에게 “그만두시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장19)
Et ait rex: " Estne pax puero Absalom? ". Dixitque Achimaas: " Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ".
임금이 “그 어린 압살롬은 무사하냐?” 하고 물었다. 아히마아츠가 대답하였다. “임금님의 신하 요압이 이 종을 보낼 때, 큰 소란이 일어나는 것을 보았으나 무슨 일이 있었는지는 모르겠습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장29)
Et, cum cessasset tumultus virorum, qui erant in circuitu concilii, dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram omni populo alienigenarum et ad omnes filios Moab:
회의장 둘레에 선 사람들의 시끄러운 소리가 그치자, 아시리아 군대의 대장군 홀로페르네스가 온 외국인 무리 앞에서 아키오르와 모압의 모든 자손에게 말하였다. (불가타 성경, 유딧기, 6장1)
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
그곳은 악인들이 소란을 멈추는 곳. 힘 다한 이들이 안식을 누리는 곳. (불가타 성경, 욥기, 3장17)
Compescens sonitum maris sonitum fluctuum eiu et tumultum populorum.
바다의 노호를, 그 파도의 노호를, 민족들의 소요를 가라앉히시는 분. (불가타 성경, 시편, 65장8)
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.
당신 적들의 외침을, 점점 커지는 항거자들의 아우성을 잊지 마소서. (불가타 성경, 시편, 74장23)
quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur.
열성스러운 귀는 모든 것을 다 들으니 투덜거리는 소리도 그냥 넘기지 않는다. (불가타 성경, 지혜서, 1장10)
et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
그와 맺는 우정에 온전한 환희가, 그가 손수 하는 일에 한량없이 많은 재산이, 그와 함께 쌓는 정분에 예지가, 그와 나누는 대화에 명성이 있음을 알고 어떻게 하면 지혜를 집으로 맞아들일 수 있을까 하고 돌아다녔다. (불가타 성경, 지혜서, 8장18)
tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
가치의 혼란, 배은망덕, 영혼의 부패, 성도착, 혼인의 무질서, 간통과 방탕이 뒤엉켜 있다. (불가타 성경, 지혜서, 14장26)
Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas.
긴장을 풀고 마음을 달래라. 그리고 근심을 네게서 멀리 던져 버려라. 정녕 근심은 많은 사람을 망쳐 놓고 그 안에는 아무 득도 없다. (불가타 성경, 집회서, 30장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION