라틴어 문장 검색

si vero facta, cur de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 11:3)
oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:7)
at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 121:2)
Admittitis nos enim probare quodcunque defendimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 1:3)
Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 132:4)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquam meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 5:10)
ut probemus vera esse, quae defendimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 115:2)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)
quae ille cum diluere non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum accusat sceleratus probaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:2)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:3)
At ei qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam prodesse aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장6)
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:4)
Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION