라틴어 문장 검색

defendite prohibete, excludite:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 471)
Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 27:5)
Ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:8)
'defende' autem est prohibe, ut dum teneras defendo a frigore myrtos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 9052)
nōn possumus eum prohibēre lībertātem populī Rōmānī contrā tyrannōs dēfendere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat18)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)
vobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 191:6)
illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 20:1)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
심연의 샘구멍들과 하늘의 창문들이 닫히고 하늘에서 비가 멎으니, (불가타 성경, 창세기, 8장2)
"Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum".
“나리, 들으십시오. 나리는 우리에게 하느님의 제후이십니다. 우리 무덤 가운데에서 가장 좋은 것을 골라 고인을 안장하십시오. 나리께서 고인을 모시겠다는데, 그것이 자기 무덤이라고 해서 나리께 거절할 사람이 우리 가운데는 없습니다.” (불가타 성경, 창세기, 23장6)
Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
‘수장이 실수로, 주 그의 하느님이 하지 말라고 명령한 것을 하나라도 하여 죄를 짓고 죄인이 되었으면, (불가타 성경, 레위기, 4장22)
Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
‘나라 백성 가운데 누가 실수로, 주님이 하지 말라고 명령한 것을 하나라도 하여 죄를 짓고 죄인이 되었으면, (불가타 성경, 레위기, 4장27)
Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam,
누가 모르고 했을지라도, 주님이 하지 말라고 명령한 것을 하나라도 하여 죄를 지어 죄인이 되고, 그 죗값을 지게 되었을 때에는, (불가타 성경, 레위기, 5장17)
Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: " Domine mi Moyses, prohibe eos! ".
그러자 젊을 때부터 모세의 시종으로 일해 온, 눈의 아들 여호수아가 말하였다. “저의 주인이신 모세님, 그들을 말리셔야 합니다.” (불가타 성경, 민수기, 11장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION