라틴어 문장 검색

Quia non sicut illos combussit in inquisitionem cordis illorum et in nos non ultus est, sed in monitionem flagellat Dominus appropinquantes sibi ".
그들의 마음을 시험하시려고 그들에게 불 같은 시련을 주신 것입니다. 그분께서는 우리에게도 그냥 보복을 하지 않으십니다. 주님께서는 당신께 가까운 이들을 깨우쳐 주시려고 채찍질하시는 것입니다.” (불가타 성경, 유딧기, 8장27)
Conteret potentes sine inquisitione et stare faciet alios pro eis.
강호들을 문초할 필요도 없이 꺾으시고 그들 대신 다른 이들을 세우십니다. (불가타 성경, 욥기, 34장24)
Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem.
거룩한 것을 거룩하게 지키는 이들은 거룩한 사람이 되고 거룩한 것을 익힌 이들은 변호를 받을 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 6장10)
qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum?
그분을 거역하였으며, 우리에게 내리신 주님의 명령에 따라 걸으라는 주 우리 하느님의 말씀을 듣지 않았습니다. (불가타 성경, 바룩서, 1장18)
Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
나를 심판하는 자들에게 나는 이렇게 변론합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 9장3)
Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
보십시오, 하느님의 뜻에 맞는 바로 그 슬픔이 여러분에게 얼마나 큰 열성을 불러일으켰는지! 게다가 여러분의 그 솔직한 해명, 그 의분, 그 두려움, 그 그리움, 그 열정, 그 징계도 불러일으켰습니다. 여러분은 그 일과 관련하여 모든 면에서 잘못이 없음을 보여 주었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장11)
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
내가 여러분 모두를 이렇게 생각하는 것이 나로서는 당연합니다. 여러분이 내 마음속에 자리 잡고 있기 때문입니다. 내가 갇혀 있을 때나, 복음을 수호하고 확증할 때나 여러분은 모두 나와 함께 은총에 동참한 사람들입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 1장7)
hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum,
선의로 하는 이들은 내가 복음을 수호하도록 정해진 사람이라는 것을 알고, 사랑으로 그 일을 합니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 1장16)
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;
나의 첫 변론 때에 아무도 나를 거들어 주지 않고, 모두 나를 저버렸습니다. 그들에게 이것이 불리하게 셈해지지 않기를 바랍니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장16)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;
다만 여러분의 마음속에 그리스도를 주님으로 거룩히 모시십시오. 여러분이 지닌 희망에 관하여 누가 물어도 대답할 수 있도록 언제나 준비해 두십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장15)
Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt sententiam, et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione dampnaret atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio perhenni clausura cohiberet.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 7:2)
Quorum quanto subtilior videtur inquisitio, tanto difficilior ad solvendum, et ad perturbandam fidei nostrae simplicitatem facilior invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:10)
Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:44)
Hac autem fidei summa circa unitatem ac trinitatem proposita, superest ut adversus inquisitiones dubitantium, congruis etiam similitudinum exemplis defendamus atque astruamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:11)
Quid etiam magis necessarium ad defensionem fidei nostrae, quam ut adversus omnium infidelium importunitatem, ex ipsis habeamus per quod ipsos refellamus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION