라틴어 문장 검색

Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
아, 니므림의 샘이 메말라 황폐하게 되어 풀은 시들고 목초는 타 버렸으니 푸른 것이라고는 하나도 없구나. (불가타 성경, 이사야서, 15장6)
«Cur desperatis, de Dei auxilio diffidentes in tot adversis quae superveniunt, et confratres, humile et pedestre scilicet vulgus, fide vestra deficiente, deserere aut fugam inire disposuistis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:3)
non deficit non deserit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2901)
ne defice rebus ne desere in rebus incertis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1961)
res eos iam pridem deseruit, fides nuper deficere coepit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:5)
sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero perferam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 2:3)
avertit sterili deficiens vado conantem que sequi deserit;
(세네카, Thyestes 177:1)
item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말7)
Iamque crebris arietibus saxo- rum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant, cum Tyrii tot simul malis victi alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri, magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 16:1)
State, et virili animo vobis adversantia pro Christi nomine sufferte, fratresque vestros nequaquam in tribulatione deseratis, nec Dei iram incurratis, cujus gratia et misericordia non deficiet in se confidentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:4)
ille etiam vires corpus habere facit, sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est, aut, flecti nervos si patiere, cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram, vivere ne nolim deficiamque, cavet, nec vos parva datis pauci solacia nobis, quorum spectata est per mala nostra fides, coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem, meque simul serva iudiciumque tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 747)
Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
아브라함은 장수를 누린 노인으로, 한껏 살다가 숨을 거두고 죽어 선조들 곁으로 갔다. (불가타 성경, 창세기, 25장8)
Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
이스마엘이 산 햇수는 백삼십칠 년이다. 그는 숨을 거두고 죽어 선조들 곁으로 갔다. (불가타 성경, 창세기, 25장17)
In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame.
기근이 매우 심하여 온 땅에 양식이 떨어졌다. 이집트 땅과 가나안 땅이 이 기근으로 피폐해져 갔다. (불가타 성경, 창세기, 47장13)
Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: " Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
그해가 다 지나 이듬해가 되자, 그들이 다시 요셉에게 와서 말하였다. “저희가 나리께 무엇을 숨길 수 있겠습니까? 돈은 떨어졌고 가축 떼도 이제 다 나리 것입니다. 이제 나리께 갖다 드릴 것이라고는 저희 몸과 농토밖에 남지 않았습니다. (불가타 성경, 창세기, 47장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION