라틴어 문장 검색

Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
그러나 헤베르의 아내 야엘은 천막 말뚝을 가져와서 망치를 손에 들고 몰래 안으로 들어가, 말뚝이 땅에 꽂히도록 그의 관자놀이에 들이박았다. 시스라는 지쳐서 깊이 잠들었다가 이렇게 죽었다. (불가타 성경, 판관기, 4장21)
Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem.
그래서 이스라엘 사람들은 모두 보습이나 곡괭이나 도끼나 낫을 벼리기 위해, 필리스티아인들에게 내려가야만 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장20)
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon.
그들은 저마다 상대방의 머리를 붙잡고 칼로 옆구리를 찔러 함께 쓰러졌다. 그래서 그곳을 ‘옆구리 벌판’이라고 하였는데, 그곳은 기브온에 있다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장16)
Nonne iterum gladium suum exacuit arcum suum tetendit et paravit illum?
그런데도 악인은 여전히 칼을 갈고 활을 당기어 겨누는구나. (불가타 성경, 시편, 7장13)
Qui exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt sagittas suas, venefica verba,
그들은 칼처럼 혀를 벼리고 독한 말을 화살처럼 시위에 메겨 (불가타 성경, 시편, 64장4)
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
내 아들아, 네가 이웃의 보증을 섰다면 네가 낯선 이의 담보를 섰다면 (불가타 성경, 잠언, 6장1)
Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
쇠가 무디어졌는데도 날을 갈지 않으면 힘을 더 들여야 한다. 그러나 지혜를 유용하게 쓰면 득이 된다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장10)
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.
현인들의 말은 몰이 막대기와 같고 잠언집의 금언들은 잘 박힌 못과 같은 것. 이들은 모두 한 목자에게서 주어졌다. (불가타 성경, 코헬렛, 12장11)
TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino.
성문들은 먼지 속에 파묻혀 있고 빗장들은 그분께서 깨뜨려 부수어 버리셨다. 임금과 고관들은 민족들 사이에 흩어지고 가르침은 더 이상 주어지지 않으며 예언자들은 주님에게서 어떤 환시도 받지 못한다. (불가타 성경, 애가, 2장9)
" Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus;
“사람의 아들아, 예언하여라. 이렇게 말하여라. ‘주님이 말한다.’ 하며 이렇게 말하여라. ‘칼이다! 잘 갈아 날이 선 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장14)
ut caedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est.
마구 죽이라고 간 칼이요 번개 치듯 내리치라고 날을 세운 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장15)
Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis.
날을 세워 손에 쥐라고 그것을 내어 놓았다. 그것은 살해자의 손에 넘기려고 잘 간 칼이요 날을 세운 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장16)
"Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque acies tuae sunt destinatae".
칼아, 뒤로 돌고 오른쪽으로도 왼쪽으로도 돌아라. 네 날이 향하는 곳 어디로든 돌아라. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장21)
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
쇠는 쇠로 다듬어지고 사람은 이웃의 얼굴로 다듬어진다. (불가타 성경, 잠언, 27장17)
Cumque ille timidus pro vita regis ad consentiendum plurimis hortaretur exemplis, rex obstipo capit defigens lumine terras paululum conticuit, et sic demum ora resolvit:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION